| Clymenus a rege herba appellata <e>s<t>, hederae | 25.70.1 |
| foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta, odore gravi | |
| et semine hederae, silvestribus et montuosis nascens. | |
| quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indican- | |
| dum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri. | 5 |
| Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, | |
| folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum | |
| cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando. |