| Mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in | 25.73.1 |
| quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quae antea | |
| parthenis vocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cogno- | |
| minatam putent, quoniam privatim medeatur feminarum | |
| malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis | 5 |
| pinguibusque. ipsius duo genera: altior latioribus foliis, | 74.1 |
| altera tenera ten<u>ioribus et non nisi in maritimis nascens. | |
| sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent, sim- | |
| plici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum | |
| uva maturescit, odore non iniucundo. quam quidam bo- | 5 |
| tryn, alii ambrosiam vocant, talis in Cappadocia nascitur. |