| In eadem Hispania inventa <e>st Cantabrica per | 25.85.1 |
| divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique | |
| caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti | |
| calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere | |
| Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc | 5 |
| hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum | |
| herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimam- | |
| que. nec quisquam genera earum iam novit aut multi- | |
| tudinem, numerus tamen constat in nomine. |