| Nulla tamen Romanae nobilitatis plus habet quam | 25.105.1 |
| hiera botane. aliqui aristereon, nostri verbenacam vocant. | |
| haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac | |
| Iovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque. ge- | |
| nera eius duo: foliosa, quam feminam putant, mas rario- | 5 |
| ribus foliis. ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, | 106.1 |
| angulosi, folia minora quam quercus angustioraque, divi- | |
| suris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur | |
| ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum | |
| omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus | 5 |
| habeat. utraque sortiuntur Galli et praecinunt responsa, | |
| sed Magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos in- | |
| petrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare | |
| nullique non morbo mederi. colligi debere circa canis | 107.1 |
| ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle | |
| terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi | |
| sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra sepa- | |
| ratim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur tri- | 5 |
| clinium, <in> qua maduerit, laetiores convictus fieri. adversus | |
| serpentes conteritur ex vino. |