| Sunt et ranis venena, rubetis maxime, vidimus- | 25.123.1 |
| que Psyllos in certam<e>n e patinis candefactis admittentes, | |
| ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion | |
| in vino pota. aliqui neurada appellant, alii poterion, | |
| floribus parvis, radicibus multis, nervosis, bene olentibus. | 5 |
| item alcima, quam alii damas<on>ion, alii lyron appellant. | 124.1 |
| folia erant plantaginis, nisi angustiora essent et magis laci- | |
| niosa convexaque in terram, alias etiam venosa similiter, | |
| caule simplici, tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis, | |
| tenuibus ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. | 5 |
| nascitur in aquosis. alterum genus eiusdem in silvis, | 125.1 |
| nigrius, maioribus foliis. in usu radices utriusque ad- | |
| versus ranas et lepores marinos drachmae pondere in vini | |
| potu. lepori marino adversatur et cyclaminos. veneni vim | |
| canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cy- | 5 |
| norrhodum, de quo diximus; plantago et ad omnes bestia- | |
| rum morsus pota atque inlita, Vet<t>onica ex mero vetere. |