| Proxima ab his malis venena sunt, quae sibimet | 25.127.1 |
| ipsi homines excogitant. contra haec omnia magicasque | |
| artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia | |
| ac scordotis. et centaurium potu omnia mala medicamenta | |
| exigit per alvum, Vettonicae semen in mulso aut passo | 5 |
| vel farina drachma in vini veteris cyathis IIII; vomere | |
| cogendi atque iterum bibere. iis, qui cotidie gustent eam, | 128.1 |
| nulla nocitura mala medicamenta tradunt. poto veneno | |
| aristolochia subvenit eadem mensura qua contra serpentes, | |
| quinquefolii sucus, agaricum, postquam vomuerint, denarii | |
| pondere ex aquae mulsae cyathis III. | 5 |