| Verum et generatim membratimque singulis | 25.132.1 |
| corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite. | |
| Alopecias emendat nymphaeae <Her>acliae radix, sive | |
| u<n>a * * * trita inlinantur. polyt<h>ri<x> distat a callitriche, | |
| quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice | 5 |
| quoque maior est. defluentem capillum confirmant et den- | |
| sant. item lingula<c>a, circa fontes nascens, cuius radix | 133.1 |
| [admixta] combusta teritur cum adipe suis nigrae; id quo- | |
| que excipitur, ut eius suis, quae numquam peper<er>it; sol | |
| deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini | |
| radicis.—Porriginem veratri radix tollit in oleo decocta | 5 |
| vel in aqua.—Capitis dolori medetur panacis omnium | 134.1 |
| generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis ad- | |
| alligata hora vel diutius, si pati possit, comitante balinei | |
| usu. medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum | |
| melle in nares addita et ulcera capitis sanat inlita. me- | 5 |
| detur et peristereos. |