| Lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem | 25.137.1 |
| est quae xiphion aut phasganion, quamquam cuspidi similis | |
| semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et | |
| plura quam in caul<e>, capitula personis comicis similia, | |
| parvam exserentibus linguam, radicibus praelongis. nascitur | 5 |
| in sitientibus, e diverso xiphion et phasganion in | 138.1 |
| umidis. cum primum exit, gladii praebet speciem, caule | |
| II cubitorum, radice ad nucis abellanae figuram fimbriata, | |
| quam effodi ante messes oportet, siccari in umbra. superior | |
| pars eius cum ture trita, aequo pondere admixto vino, | 5 |
| ossa fracta capite extrahit aut quicquid in corpore sup- | |
| pur<e>t vel si calcata sint ossa serpentis; eadem contra ve- | |
| nena efficax.—Caput in dolore veratro in oleo vel ro- | 139.1 |
| saceo decocto tritoque ungui convenit, peucedano ex oleo | |
| vel rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus, | |
| qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et ver- | |
| tigini. perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi, | 5 |
| quoniam caustica vis ei est. |