| In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in | 2.230.1 |
| Boeotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu | |
| profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium | |
| Xanthus, unde et nomen amni. in Ponto fluvius A<xi>aces | |
| rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem | 5 |
| alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio | |
| loco exoritur, annonae mutationem significans. Brundisi | |
| in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. | |
| L<y>ncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos | |
| facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno. Andro in | 231.1 |
| insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper | |
| vini saporem fu<nd>ere Mucianus ter consul credit. dies | |
| Θεοδοσία vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec | |
| odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso | 5 |
| Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mor- | |
| tiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta | |
| fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem | |
| gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra | |
| illam aquam differentes. in Comensi iuxta Larium lacum | 232.1 |
| fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. | |
| in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum | |
| fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio | |
| inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, | 5 |
| cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore | |
| vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis | |
| principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus. |