| Cicuta quoque venenum est, publica Atheniensium | 25.151.1 |
| poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen | |
| habet noxium; caulis autem et viridis estur a pleris- | |
| que et in patinis. levis hic et geniculatus ut calami, | |
| nigricans, altior saepe binis cubitis, in cacuminibus ramosus, | 5 |
| folia coriandri teneriora, gravi<a> odoratu, semen aneso | |
| crassius, radix concava, nullius usus. semini et foliis re- | |
| frigeratoria vis; sic et necat: incipiunt alger<e> ab extremi- | |
| tatibus corporis. remedio est, priusquam ad vitalia per- | 152.1 |
| veniat, vini natura excalfactoria. sed in vino pota inreme- | |
| diabilis existit. sucus exprimitur foliis floribusque, tum | |
| enim maxime tempestivus est; melior semine trito ex- | |
| pressus et sole densatus in pastillos. necat sanguinem | 5 |
| spissando—haec altera vis e<i>—; ideo sic necatorum | |
| maculae in corporibus apparent. ad dissolvenda medi- | 153.1 |
| camenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et ad refrige- | |
| randum stomachum malagma. praecipuus tamen est ad | |
| cohibendas epiphoras aestivas oculorumque dolores sedandos | |
| circumlitus; miscetur collyriis. et ali<a>s omnes rheuma- | 5 |
| tismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloremque | |
| et epiphoras sedant. Anaxilaus auctor est mammas a | 154.1 |
| virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac | |
| puerperarum mammis inposita extinguit veneremque testibus | |
| circa pubertatem inlita. remedia, <in> quibus bibenda cen- | |
| setur, non equidem praeceperim. v<i>s maxima natae Su<s>is | 5 |
| Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae, in Graecia | |
| vero Megaricae, deinde Atticae. |