| Erigeron a nostris vocatur senecio. hanc si | 25.167.1 |
| ferro circumscriptam effodiat aliquis tangatque ea dentem | |
| et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita, | |
| ut vivat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. | |
| herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubi- | 5 |
| cundis. nascitur in tegulis et in muris. nomen hoc Graeci | |
| dederunt, quia vere canescit. caput eius numerose divi- | |
| ditur lanugine, qualis est spinae, inter divisuras exeunte; | |
| quare Callimachus eam acanthida appellavit, alii pappum. | 168.1 |
| nec deinde Graecis de ea constat. alii erucae foliis esse | |
| dixerunt, alii roboris—a<t> minora multo—, radice alii | |
| supervacua, alii nervis utili, alii potu strangulante. e diverso | |
| quidam regio morbo cum vino dederunt et contra omnia | 5 |
| vesicae vitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus | |
| harenam dixere. ischiadicis drachmam cum oxymelite ab | 169.1 |
| ambulatione propinavere, torminibus quoque et in passo | |
| utilissimam, praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedi- | |
| cantes serentesque in hortis. nec defuere qui et alterum | |
| genus facerent nec quale esset demonstrarent, contra ser- | 5 |
| pentes in aqua bibendam edendamque comitialibus dantes. | |
| nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. lanugo | |
| eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita inlinitur epi- | |
| phoris, tosta cum mica salis strumis. |