| Non fuerat haec lues apud maiores patresque no- | 26.3.1 |
| stros et primum Ti. Claudi Caesaris principatu medio in- | |
| repsit in Italiam quodam Perusino equite Romano, quae- | |
| storio scriba, cum in Asia adparuisset, inde contagionem | |
| eius inportante. nec sensere id malum feminae aut ser- | 5 |
| vitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci | |
| transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti | |
| medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis | |
| namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset, | |
| rebellante taedio. adveneruntque ex Aegypto, genetrice | 4.1 |
| talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes | |
| magna sua praeda, siquidem certum est Manilium Cor- | |
| nutum e praetoriis legatum Aquitanicae provinciae HS CC | |
| elocasse in eo morbo curandum sese. accidit <quo>que sae- | 5 |
| pius, ut nova contra genera morborum gregatim senti- | |
| rentur. quo mirabilius quid potest reperiri? aliqua gigni | |
| repente vitia terrarum in parte certa membrisque homi- | |
| num certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo | |
| eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec pro- | 10 |
| ceres sentire, illa pauperes! |