| Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios | 26.9.1 |
| durare, sicuti colum. Ti. Caesaris principatu inrepsit id | |
| malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, | |
| magna civitatis ambage, cum in edicto eius excusantis | |
| valetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse di- | 5 |
| camus aut quas deorum iras? parum enim erant homini | |
| certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi | |
| etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora | |
| sibi opera sua negotia inportant. |