Praeterea cum sit huius unius elementi
|
2.239.1
|
ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis,
|
|
quid fore putandum est in tot rogis terrae? quae est illa
|
|
natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine
|
|
damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingens-
|
5
|
que sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti
|
|
naturae attrit<i>que inter se ligni, iam nubium et origines
|
|
fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem
|
|
fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque
|
|
concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam
|
10
|
ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi, sed
|
240.1
|
naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae
|
|
pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem
|
|
invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia—
|
|
viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus—;
|
5
|
exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. reperitur
|
|
apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit,
|
|
ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare
|
|
lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in sa-
|
|
xum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in
|
10
|
Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse
|
|
perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere
|
241.1
|
ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasi-
|
|
menum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in
|
|
pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispa-
|
|
nia interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ul-
|
5
|
tionem exhortanti arsisse simili modo Valerius Antias
|
|
narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam
|
|
mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa
|
|
mens interpretationem naturae festinat legentium animos
|
|
per totum orbem veluti manu ducere.
|
10
|