| Bechion tussilago dicitur. duo eius genera. | 26.30.1 |
| silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent | |
| signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae V | |
| aut VII, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine | |
| flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse ar- | 5 |
| cion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae | |
| cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus | |
| veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus | |
| passum gustandum est. altera a quibusdam salvia | 31.1 |
| appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque | |
| ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones | |
| eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quo- | |
| que ex oleo perungui ea prodest.—Hysopi fasciculus | 5 |
| cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pec- | |
| toris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, Vettonicae | |
| farina bibitur ex aqua calida. |