| Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes. | 26.37.1 |
| medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et | |
| cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omni- | |
| bus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus, | |
| thoraci; peculiariter autem pulmonibus et quos ab <i>is | 38.1 |
| phthisis temptet radix herbae consiliginis, quam nuper | |
| inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis re- | |
| medium praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum | |
| in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue | 5 |
| sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu, | |
| adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus, | |
| Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi. |