| Plurimum tamen homini negotii alvus exhibet, | 26.43.1 |
| cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos | |
| non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias | |
| non conficit, eoque mores venere, ut homo maxime cibo | |
| pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et sae- | 5 |
| pius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit, | |
| huic luxuria condit, huic navigatur ad Phasim, huic pro- | |
| fundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius aestimat | |
| consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa | |
| hanc medicinae opera. | 10 |