| Ceratia uno folio, radice nodosa et magna, in cibo | 26.52.1 |
| coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leu- | |
| ceoron, alii doripetron, alii thorybethron vocant, cuius radix | |
| alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito | |
| pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili | 5 |
| solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur. | |
| lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. | 53.1 |
| eadem inguini adalligatur in tumore. nascitur in segetibus. | |
| multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos | |
| quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristo- | |
| lochiam victoriati pondere in cyathis vini III. quae ex supra | 5 |
| dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari | |
| aptius erit. |