| Alvum purgant anagallides ex aqua mulsa, item | 26.55.1 |
| epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. diffe- | |
| rentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; qui- | |
| dam hippopheon vocant. stomacho minus utilis vomitiones | |
| movet, sed tormina et inflationes discutit. sumitur et | 5 |
| ecligmate ad pectoris vitia cum melle et aliquando iride. | |
| alvum solvit a IIII drachmis ad VI cum melle et exiguo | 56.1 |
| salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine | |
| radice nasci, tenu<e>, similitudine pallioli, rubens, siccari in | |
| umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere | |
| pituitam bilemque alvo leniter soluta. et nymphaea | 57.1 |
| in vino austero solvit et pycnocomon, erucae foliis crassio- | |
| ribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram | |
| olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. in- | |
| venitur in saxosis. radix eius in aqua mulsa 𐆖 II pon- | 5 |
| dere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen som- | |
| nia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et | |
| capnos trun<c>a detrahit bilem. |