| Hydropicos sanat panac<e>s, plantago in cibo, cum | 26.119.1 |
| prius panem siccum comederint sine potu, Vettonica drach- | |
| mis II in II cyathis vini aut mulsi, vel agaricum vel semen | |
| lonchitidis II lingulis ex aqua potum, psyllion ex vino, | |
| anagallidum sucus, cotyledonis radix e mulso, ebuli re- | 5 |
| centis radix excussa tantum nec colluta, quod II digiti | |
| conprehendant, ex vini veteris caldi hemina, trifolii radix | |
| drachmis II in vino, tithymallum platyphyllon cognomine, | |
| semen hyperici, quod caros appellatur, acte, quam esse | 120.1 |
| ebulum putant quidam, radice contrita in vini cyathis III, | |
| si febris absit, vel semine ex vino nigro, item verbenaca | |
| fasciculo manus plenae in aqua decocta ad dimidias. prae- | |
| cipue tamen chamaeactes sucus aptissimus creditur.— | 5 |
| Eruptiones pituitae emendant plantago, cyclamini radix e | |
| melle, ebuli folia trita e vetere vino; inposita etiam boam | |
| sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni | |
| inlitus. |