| Morbum regium in oculis praecipue mirari est, te- | 26.123.1 |
| nuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte. | |
| Hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum | |
| esse dicit. nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac de- | |
| speratione. fit vero et ci<t>ra febres expugnaturque centaurio | 5 |
| maiore ut diximus poto, Vettonica, agarici obolis III ex | |
| vini veteris cyatho, item verbenacae folio obolis III ex | |
| vini calidi hemina quadriduo. sed celerrime quinquefolii | 124.1 |
| sucus medetur III cyathis potus. cyclamini radix drachmis | |
| III bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto—su- | |
| dores enim felleos movet—, folia tussilaginis ex aqua, | |
| semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum ab- | 5 |
| sinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae, | |
| lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur, | |
| polythrix in vino data, struthion in mulso. |