| Collectiones inflammationesque sanant argemoniae | 26.127.1 |
| folia inlita, duritias et collectiones omnes verbenaca vel | |
| quinquefolium decoctum in aceto, verbasci folia vel radix, | |
| hysopum e vino inpositum, acori radix decocto eius foven- | |
| tibus, aizoum, item quae contusa sint duritiasque et sinus | 5 |
| corporis illecebra. omnia infixa corpori extrahunt folia | 128.1 |
| tussilaginis, daucum, semen leontopodii tritum in aqua | |
| cum polenta. suppurationibus inponuntur pycnocomi folia | |
| trita cum polenta vel semen, item orchis. vitia, quae sint | |
| in ossibus, satyrii radice inposita efficacissime sanari dicun- | 5 |
| tur, nomae et collectiones omnes fuco maris, priusquam | |
| inarescat. et alcimae radix collectiones discutit. |