| Equisaetum, hippuris Graecis dicta et in | 26.132.1 |
| pratis vituperata nobis—est autem pilus terrae equinae | |
| saetae similis—, lienes cursorum extinguit decocta fictili | |
| novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis | |
| pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur. | 5 |
| Graecorum varia circa hanc opinio: alii pinus foliis similem, | 133.1 |
| nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem | |
| tradentes, sanguinis profluvia vel tacto tantum ea homine | |
| sisti; alii hippurin, alii ephedron, alii anabasim vocant, | |
| traduntque iuxta arbores nasci et scandente<m> eas depen- | 5 |
| dere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda, | |
| geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua, | |
| semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci | |
| in arbustis maxume. vis eius spissare corpora. sucus | 134.1 |
| sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum. | |
| medetur dysintericis in vino dulci potus cyathis III, urinam | |
| ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae ser- | |
| punt. intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet. | 5 |
| faciunt et aliam hippurim brevioribus et mollioribus comis | |
| candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus | |
| ex aceto inposita<m> propter sistendum sanguinem.—Et | 135.1 |
| nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine | |
| cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve | |
| ab infernis. sideritis tantam vim habet, ut quamvis re- | |
| centi gladiatoris vulneri inligata sanguinem claudat, quod | 5 |
| facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam effi- | |
| cacius, qui secundum radicem eius nascitur. per | 136.1 |
| nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua addi- | |
| tumque efficax habetur, item stephanomeli<s> ex aqua. Vetto- | |
| nicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem | |
| plantagoque contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem | 5 |
| datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia | |
| vetere inlita probatur; ruptis convulsisque, ex alto | 137.1 |
| deiectis centaurium maius, Gentianae radix trita vel de- | |
| cocta vel sucus, Vettonica et hoc amplius a vocis aut | |
| lateris contentionibus panaces, <s>cordium, aristolochia pota, | |
| agaricum, i<d>em contusis et eversis potum II obolis in | 5 |
| mulsi cyathis III aut, si febris sit, in aqua mulsa, ver- | |
| bascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aizoum | |
| omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius | |
| vel radicis decoctum, daucos cruda, erysithales—flore | |
| luteo, foliis acanthi—e vino, item chamaerops et in | 10 |
| sorbitione irio vel plantago omnibus modis, item * * * . |