| Ulcera multorum sunt generum ac multis | 26.139.1 |
| modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino | |
| calido inlinitur manantibus. sicca<t> privatim quam Chiro- | |
| niam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribus- | |
| que, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore | 5 |
| vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel | |
| radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, | |
| Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, traga- | 140.1 |
| cantha. scordotis cum melle purgat; farina eius carnis | |
| excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera, | |
| quae cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum | |
| vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera | 5 |
| quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni re- | |
| centibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulce- | |
| ribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad | |
| mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum | |
| Lycium. Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago | 141.1 |
| omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium. | |
| igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra | |
| purgat, nomas sistit; tritam suis foliis integere oportet. | |
| suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque | 5 |
| siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem | |
| iam desperatis cum axungia inponitur. dictamnum pota | 142.1 |
| sagittas pellit et alia tela extrahit inlita—bibitur ex | |
| aquae cyatho foliorum obolo—, proxime pseudodictamnum; | |
| utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque | |
| putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque | 5 |
| extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori | |
| omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava | |
| vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera | |
| ex aceto; vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale | 143.1 |
| et melle. radices persollatae volneribus ferro inlatis re- | |
| centibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utr<i>mque | |
| et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia ver- | |
| basci ex aceto aut vino. peristereos ad omnia genera | 144.1 |
| vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia | |
| nymphaeae Heracliae radix sanat, item cyclamini radix vel | |
| per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra stea- | |
| tomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item | 5 |
| peucedanum; e<i> ad recentia volnera vis tanta est, ut squa- | |
| mam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohi- | |
| bentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et | |
| recentibus plagis, sed praecipue senum corpori, cum ce- | 145.1 |
| rato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia, | |
| radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta | |
| mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, | |
| sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali | 5 |
| radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utraque. leon- | |
| topodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula | |
| sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. tithymallus | 146.1 |
| characias suco gangraenas, phagedaenas, putria vel decocto | |
| ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius | |
| et ca<c>oëth<e> cum melle, siccae et recentes per se vulnera, | |
| onothera effer<a>ntia sese ulcera sanat. Scythae ul<c>era Scy- | 5 |
| thica curant. ad carcinomata argemonia ex melle effica- | |
| cissima est. ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta | 147.1 |
| ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque | |
| vero Apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis | |
| ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim | |
| vero iis, quae calciamento facta sint, verbenaca nec non | 5 |
| et Lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata. poly- | |
| thrix inveteratis iisdem utilior est.—Poly<c>nemon | 148.1 |
| cunilae bubulae similis est, semine pulei, surculosa, multis | |
| geniculis, corymbo [odorata] acri et dulci odore, ferro | |
| factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. sym- | |
| phyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec | 5 |
| inponitur ex melle. verbasci semine ac foliis ex vino de- | 149.1 |
| coctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item | |
| mandragorae foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum | |
| melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhi- | |
| bentur ulceribus, quae serpunt, et al<ci>ma in melle trita, | 5 |
| Vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale. |