| In eo prima Hispania terrarum est, ulterior | 3.6.1 |
| appellata, eadem Baetica, mox a fine <M>urgitano citerior | |
| eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in | |
| duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem Bae- | |
| ticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana | 5 |
| discreta. ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae | |
| et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens | |
| aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens | |
| in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, | |
| adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul | 10 |
| ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pan- | |
| dens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Astu- | |
| rum a Baetica atque Lusitania distinguitur. |