In eo prima Hispania terrarum est, ulterior 3.6.1
appellata, eadem Baetica, mox a fine <M>urgitano citerior
eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in
duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem Bae-
ticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana 5
discreta. ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae
et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens
aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens
in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem,
adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul 10
ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pan-
dens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Astu-
rum a Baetica atque Lusitania distinguitur.