| Capillus puero qui primum decisus est, podagrae | 28.41.1 |
| inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium | |
| inpositu<s>, virorum quoque, capillus canis morsibus medetur | |
| ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si cre- | |
| dimus, <e> revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus | 5 |
| carcinomati. pueri qui primus ceciderit dens, ut terram | |
| non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio | |
| habitus muliebrium locorum dolores prohibet.—Pollex | 42.1 |
| in pede praeligatus proximo digito tumores inguinum se- | |
| dat, in manu dextera II medii lino leviter colligati destil- | |
| lationes atque lippitudines arcent. quin et eiectus lapillus | |
| calculoso alligatusque supra pubem levare ceteros dicitur | 5 |
| ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere; | |
| adi<c>it Gran<i>us efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum. | |
| partus accelerat e<t> m<a>s, ex quo quaeque conceperit, si | |
| cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta | |
| precatione, e<t c>inxisse eundem et soluturum, atque abierit. | 10 |