| Magna et urinae non ratio solum, sed etiam re- | 28.65.1 |
| ligio apud auctores invenitur digestae in genera, spadonum | |
| quoque ad fecunditatis <v>eneficia. verum ex <i>is, quae re- | |
| ferre fas sit, inpubium puerorum contra salivas aspidum, | |
| quas ptyadas vocant, quoniam venena in oculos hominum | 5 |
| expuant, contra oculorum albugines, obscuritates, cicatrices, | |
| argema, palpebras et cum ervi farina contra adustiones, | |
| contra aurium pura vermiculosque, si decoquatur ad dimi- | |
| dias partes cum porro capitato novo fictili. vaporatio quo- | |
| que ea menses feminarum ciet. Salpe fovet illa cum | 66.1 |
| * * * oculos firmitatis causa, inlinit sole usta cum ovi albo, | |
| efficacius struthocameli, binis horis. hac et atramenti li- | |
| turae abluuntur. virilis podagris medetur argumento ful- | |
| lonum, quos ideo temptari eo morbo negant. veteri mis- | 5 |
| cetur cinis ostreorum adversus eruptiones in corpore in- | |
| fantium et omnia ulcera manantia. ea exesis, ambustis, | |
| sedis vitiis, rhagadiis et scorpionum ictibus inlinitur. | |
| obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pro- | 67.1 |
| nuntiavit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum, | |
| porrigines, nomas, praecipue genitalium. sua cuique autem, | |
| quod fas sit dixisse, maxime prodest, confestim perfuso | |
| canis morsu, echinorumque spinis inhaerentibus et in | 5 |
| spongea lanisve inposita, aut adversus rabidi canis morsus | |
| cinere ex ea subacto, contraque serpentium ictus. nam | |
| contra scolopendras mirum proditur vertice tacto urinae | |
| suae gutta liberari protinus laesos.—Auguria vale- | 68.1 |
| tudinis ex ea traduntur, si mane candida, dein rufa sit; | |
| illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. mala | |
| signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis. crassa, in | |
| qua quod subsidit album est, significat circa articulos aut | 5 |
| viscera dolorem inminere; eadem viridis morbum viscerum, | |
| pallida bilis, rubens sanguinis. mala et in qua veluti fur- | |
| fures atque nubeculae apparent. diluta quoque alba vitiosa | 69.1 |
| est, mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tenuis | |
| ac diluta.—Magi vetant eius causa contra solem lunam- | |
| que nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. He- | |
| siodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem | 5 |
| nudatio offendat. Osthanes contra mala medicamenta | |
| omnia auxiliari promisit matutinis suam cuique instillatam | |
| in pedem. |