| Leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custo- | 28.89.1 |
| diunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus arti- | |
| culorumque tumores. Magorum vanitas perunctis adipe eo | |
| faciliorem gratiam apud populos regesve promittit, praecipue | |
| tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum | 5 |
| potest. similia dentis, maxime a dextera parte, villique e | 90.1 |
| rostro inferiore promissa sunt. fel aqua addita claritatem | |
| oculis inunctis facit et cum adipe eiusdem comitiales morbos | |
| discutit levi gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id | |
| digerant. cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips | 5 |
| cum rosaceo cotidianis febribus. perunctos eo bestiae fu- | |
| giunt; resistere etiam insidiis videtur. |