Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediter- 3.10.1
raneo Segida quae Augurina cognominatur, Vlia quae Fiden-
tia, Vrgao quae Alba, Ebora quae Cerialis, Iliberri quod
<F>l<o>re<nt>ini, Ilipula quae Laus, Artigi quod Iulienses, Vesci
quod Faventia, Singili, Ategua, Arialdunum, Agla Minor, 5
Baebro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova, Ilurco,
Osca, Oscua, Sucaelo, Vnditanum, Tucci Vetus, omnia <B>aste-
taniae vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa
flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium, Iliturgi
quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod Triumphales, Vcia 10
et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Ponti-
ficense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili
Martialium, Onuba et dextra Corduba colonia Patricia co-
gnomine, inde primum navigabili Baete oppida Carbula,
Detumo, fluvius Singilis, eodem Baetis latere incidens. 15