Nunc praevertemur ad nostrum orbem, primum- 28.123.1
que communia animalium remedia atque eximia dicemus,
sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. con-
cipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui
colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est 5
autem colostra prima a partu spongea densitas lactis.
maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum,
unde fortassis fabulae Iovem ita nutritum dixere. dulcis-
simum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis.
magnorum animalium et corporum facilius redditur. sto- 124.1
macho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde
magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum
dulcius et magis alit, stomacho minus utile, quoniam est
pinguius. omne autem vernum aquatius aestivo et de no- 5
vellis. probatissimum vero quod in ungue haeret nec de-
fluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis.
alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quod-
cumque decoctum. usus lactis ad omnia intus exulcerata, 125.1
maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris
pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab abstinentia
nam ut in A<r>ca<d>ia bubulum biberent phthisici, syntectici,
cache<c>tae, diximus in ratione herbarum. sunt inter ex- 5
empla qui asininum bibendo liberati sint podagri ch<i>ragra-
que. medici speciem unam addidere lactis generibus, quod 126.1
schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili novo fervet,
caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur
additis totidem cyathis mulsi, quot sint heminae lactis.
cum fervet, n<e> circumfundatur, praestat cyathus argenteus 5
cum frigida aqua demissus ita, ne quid infundat. ablatum
deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a
lacte. quidam et ipsum serum iam multo potentissimum 127.1
decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur
autem efficacissime heminis per intervalla, sa<t>is, diebus
quinae; melius a potu gestari. datur comitialibus, melan-
cholicis, paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis mor- 5
bis. infunditur quoque lac contra rosiones a medicamentis 128.1
factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis
aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones
bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis
infunditur, ad colum autem crudum, item vulvae et propter 5
serpentium ictus potisve pityocampis, bupresti, cantharidum
aut salamandrae venenis, privatim bubulum <i>is, qui Col- 129.1
chicum biberint aut cicutam aut dorycnium aut leporem
marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et
sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gar-
garizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur 5
ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant,
in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris ante
cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi ro-
siones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non
esset, caprini. bubuli serum orthopnoicis prodest ante 130.1
cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi in lactis
heminas additis sesamae drachmis IIII tritis in lippitu-
dine. caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio
die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. 5
lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis,
splenicis, nervorum vitio, febres habentibus, vertigini
praeterquam purgationis gratia, gravedini, tussientibus,
lippis. <o>villum utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non
phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent 10
fuerunt.