| Inter omnia autem communia animalium vel | 28.146.1 |
| praestantissimum effectu fel est. vis eius excalfacere, | |
| mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum ani- | |
| malium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medica- | |
| menta utilius existimatur. taurino praecipua potentia, | 5 |
| etiam in aere pel<v>ibusque aureo colore <ob>ducendis. omne | |
| autem curatur recens praeligato ore lino crasso, demissum | |
| in ferventem aquam semihora, mox siccatum sine sole | |
| atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter | |
| venena. ideo flamini sacrorum equum tangere non licet, | 10 |
| cum Romae publicis sacris equus etiam immoletur. |