| Digeremus enim in mala singula usus primum- | 28.149.1 |
| que contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat | |
| ut, si quae sunt, extractas cavernis mandentes. nec vero | |
| ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quo- | |
| que. fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum | 5 |
| est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur. | |
| pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab | 150.1 |
| eo metu somnos, coagulum ex aceto potum ab ictu; et si | |
| omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes | |
| quoque eius inveterati vel genitale <v>e<t>us maris salutariter | |
| dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant. | 5 |
| fugiunt et omnino dentem cervi habentes aut medulla | |
| perunctos sebove cervi aut vituli. summis autem remediis | |
| praefertur hinnulei coagulum matris utero execti, ut in- | |
| dicavimus. sanguine cervino, si una urantur dracontion | 151.1 |
| et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes | |
| tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur | |
| pyrethrum. invenio apud auctores Graecos, animal cervo | |
| minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur, Sar- | 5 |
| diniam tantum ferre solitam. hoc inter<i>sse arbitror et | |
| ideo medicinas ex eo omitto.—Apri quoque cere- | 152.1 |
| brum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam in- | |
| veteratum cum ruta potum ex vino, item adips cum melle | |
| resinaque, simili modo verrinum iocur et fellis dumtaxat | |
| fibra 𐆖 IIII pondere vel cerebrum in vino potum.—Ca- | 5 |
| prarum cornu vel pilis accensis fugari serpentes dicunt, | |
| cineremque e cornu potum vel inlitum contra ictus valere, | |
| item lactis haustus cum uva taminia vel urinae cum aceto | |
| scillit<e>, caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum | |
| cum cera. milia praeterea remediorum ex eo animali de- | 153.1 |
| monstrantur, sicut apparebit, quod equidem miror, cum | |
| febri negetur carere. amplior potentia feris eiusdem ge- | |
| neris, quod numerosissimum esse diximus, alia vero et | |
| hircis. Democritus etiamnum effectus auget eius, qui | 5 |
| singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto de- | |
| cocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in | |
| vino, atque in totum difficilius sese recolligentes a ser- | |
| pentium ictu in caprilibus optime convalescunt. qui effi- | 154.1 |
| cacius volunt mederi, occisae caprae alvum dissectam cum | |
| fimo intus reperto inligant statim. alii carnem recentem | |
| haedorum <cum> pilo suffiunt eodemque nidore fugant ser- | |
| pentes. utuntur et pelle eorum recent<i>, ad plagas et | 5 |
| carne et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto | |
| contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri | |
| leporis coagulo perunctos. a scorpione percussis fimum | 155.1 |
| caprae efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque | |
| decocti potum et <i>is, qui buprestim hauserint. quin etiam | |
| si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, | |
| transire malum protinus tradunt, venenataque omnia ac- | 5 |
| censo pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos | |
| a scorpione prodest. |