| Aurium dolori et vitiis medentur urina apri in | 28.173.1 |
| vitreo servata, fel apri vel suis vel bubulum cum oleo | |
| ce<d>rino et rosaceo aequis portionibus, praecipue vero tau- | |
| rinum cum porri suco tepidum vel cum melle, si suppu- | |
| re<n>t, contraque odorem gravem per se, tepefactum in | 5 |
| malicorio. rupta in ea parte cum lacte mulierum effica- | |
| citer sanat. quidam et in gravitate aures sic perluendas | 174.1 |
| putant, alii cum senecta serpentium et aceto—includunt | |
| lana—collutas ante calida aqua aut, si maior sit gravi- | |
| tas, v<er>ri<n>um fel cum murra et ruta in malicorio ex- | |
| calfactum infundunt, lardum quoque pingue; item fimum | 5 |
| asini recens cum rosaceo instillatur, omnia tepefacta. utilior | |
| equi spuma vel equini fimi recentis cinis cum rosaceo, | |
| butyrum recens, sebum bubulum cum adipe anserino, urina | |
| caprae vel tauri aut fullonia vetus, calfacta<e> vapore per | |
| lag<o>enae collum subeunte—admiscent aceti tertiam par- | 10 |
| tem et aliquid murrae—, vituli, qui nondum herbam gusta- | 175.1 |
| verit, fimum mixto felle eiusdem et cute, quam relincunt | |
| angues, excalefactis prius auribus; lana autem medicamina | |
| ea includuntur. prodest et sebum vituli cum anseris | |
| adipe et ocimi suco, eiusdem medulla admixto cumino | 5 |
| trito infusa, virus verrinum e scrofa exceptum, priusquam | |
| terram attingat, contra dolores; auribus fractis glutinum | 176.1 |
| e naturis vitulorum factum et in aqua liquatum; aliis | |
| vitiis adips vulpium, item fel caprinum cum rosaceo te- | |
| pido aut porri suco aut, si rupta sint aliqua ibi, e lacte | |
| mulieris; si gravitas audiendi, fel bubulum cum urina ca- | 5 |
| prae vel hirci, vel si pus sit. in quocumque autem usu | |
| putant efficaciora haec in cornu caprino per dies XX in- | |
| fumata. laudant et coagulum leporis tertia parte 𐆖 dimi- | 177.1 |
| diaque sacope<ni>i in Am<m>ineo vino.—Parotidas ursinus | |
| adips conprimit pari pondere cerae et taurini sebi— | |
| addunt quidam hypocisthidem—, et per se butyrum in- | |
| litum, si prius foveantur feni Graeci decocti suco, effica- | 5 |
| cius cum strychno. prosunt et vulpium testes et taurinus | |
| sanguis aridus tritus, urina caprae calefacta instillata auri- | |
| bus, fimum eiusdem cum axungia inlitum. |