| Singilis fluvius, in Baetim quo dictum est ordine in- | 3.12.1 |
| rumpens, Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam | |
| Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae | |
| coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella, | |
| Ituci quae Virtus Iulia, Vcubi quae Claritas Iulia, Vrso quae | 5 |
| Gen<eti>va Vrbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio | |
| filio rapta; oppida libera Astigi vetus, Ostippo; stipendiaria | |
| Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca, | |
| Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventip<p>o. Maenubam | |
| amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt <O>lontigi, | 10 |
| <L>aelia, Lastigi. |