| Lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae ex- | 28.189.1 |
| ulceratae iuvantur. gargarizatur tepidum, ut est usus, ex- | |
| pressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva de- | |
| coctum et sale exiguo. linguae exulcerationi et arteriarum | |
| prodest ius omasi gargarizatum, tonsillis autem privatim | 5 |
| renes vulpium aridi cum melle triti inlitique, anginae fel | |
| taurinum vel caprinum cum melle, iocur melis ex aqua. | |
| oris gravitatem ulceraque butyrum emendat. spinam | 190.1 |
| aliudve quid faucibus adhaerens felis extrinsecus fimo per- | |
| fricatis aut reddi aut delabi tradunt. strumas discutit fel | |
| aprunum vel bubulum tepidum inlitum—nam coagulum | |
| leporis e vino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur—, | 5 |
| discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua | 191.1 |
| inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua, | |
| fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum | |
| cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes volpini. | |
| prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis ca- | 5 |
| pillis. fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino, | |
| duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos | |
| maiore in usu viris quam feminis. |