| Stomachum exulceratum lactis asinini potus | 28.196.1 |
| reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto | |
| et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis | |
| excreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos | |
| cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia | 5 |
| parte ex aceto potum; iocineris dolores lupi iocur | 197.1 |
| aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini par- | |
| tibus II ac nucibus III ex melle tritum et in cibo sum- | |
| ptum, sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia | |
| efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asi- | 5 |
| nini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur, | |
| addito in III heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua, | |
| dein melle diluti. iocur quoque vulpinum aut pulmo in | |
| vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi. |