| Lienem sedat fel apri vel suis potum, cervini | 28.200.1 |
| cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus lien | |
| asini ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli | |
| fimum, quod primum edidit—poleam vocant—, Syri | |
| dant in aceto mulso. datur et equi lingua inveterata ex | 5 |
| vino praesentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris | |
| Caecilius Bion tradidit, et lien bubulus simili modo, | |
| recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque | |
| bovis alii capita XX tusa cum aceti sextario imponuntur | |
| ad lienis dolores. eadem ex causa emi lienem vituli, | 201.1 |
| quanti indicatus sit, iubent Magi nulla pretii cunctatione, | |
| quoniam hoc quoque religiose pertineat, divisumque per | |
| longitudinem adnecti tunicae utrimque et induentem pati | |
| decidere ad pedes, dein collectum arefacere in umbra. | 5 |
| cum hoc fiat, simul residere lienem aegri vitiatum liberari- | |
| que eum morbo dicitur. prodest et pulmo vulpium cinere | |
| siccatus atque in aqua potus, item haedorum lien im- | |
| positus. |