| Comitiali morbo testes ursinos edisse prodest vel | 28.224.1 |
| aprunos bibisse ex lacte equino aut ex aqua, item aprunam | |
| urinam ex aceto mulso, efficacius quae inaruerit in vesica | |
| sua. dantur et suum testiculi inveterati tritique in suis | |
| lacte, praecedente vini abstinentia et sequente continuis | 5 |
| <quinis> diebus. dantur et leporis sale custoditi pulmones | |
| cum turis tertia parte in vino albo per dies XXX, item | |
| coagula eiusdem; asini cerebrum ex aqua mulsa, infuma- | 225.1 |
| tum prius in foliis, semuncia per dies VII, ungularum eius | |
| cinis coclearibus binis toto mense potus, item testes sale | |
| adservati et inspersi potioni in asinarum maxime lacte vel | |
| ex aqua. membrana partus earum, praecipue si marem | 5 |
| pepererint, olefactata accedente morbo comitialium resistit. | |
| sunt qui e mare nigroque cor edendum cum pane sub | |
| diu prima aut secunda luna praecipiant, alii carnem, ali- | |
| qui sanguinem aceto dilutum per dies XL bibendum. | |
| quidam urinam aquae ferrariae ex officinis miscent eadem- | 226.1 |
| que potione et lymphatis medentur. comitialibus datur et | |
| lactis equini potus, lichen equi in aceto mulso bibendus; | |
| dantur et carnes caprinae in rogo hominis tostae, ut vo- | |
| lunt Magi, sebum earum cum felle taurino pari pondere | 5 |
| decoctum et in folliculo fellis reconditum ita, ne terram | |
| attingat, potum vero ex aqua sublime. morbum ipsum | |
| deprehendit caprini cornus vel cervini usti nidor.—Si- | |
| deratis urina pulli asinini nardo admixto perunctione prod- | |
| esse dicitur. | 10 |