| Infantibus nihil butyro utilius per se et cum | 28.257.1 |
| melle, privatim et in dentitione et ad gingivas et ad oris | |
| ulcera. dens lupi adalligatus infantium pavores prohibet | |
| dentien<d>ique morbos, quod et pellis lupina praestat. dentes | |
| quidem eorum maximi equis quoque adalligati infatigabilem | 5 |
| cursum praestare dicuntur. leporum coagulo ubere inlito | 258.1 |
| sistitur infantium alvus. iocur asini admixta modice pa- | |
| nace instillatum in os a comitialibus morbis et aliis in- | |
| fantes tuetur; hoc XL diebus fieri praecipiunt. et pellis | |
| asini iniecta inpavidos infantes facit. dentes, qui equis | 5 |
| primum cadunt, facilem dentitionem praestant adalligati | |
| infantibus; efficacius, si terram non attigere. lien bubulus | 259.1 |
| in melle et datur et inlinitur ad lienis dolores; <se>da<t> ul- | |
| cera manantia cum melle lien vituli, in vino decoctus | |
| tritusque et inlitus ulcuscula oris. cerebrum caprae Magi | |
| per anulum aureum traiectum, priusquam lac detur, in- | 5 |
| fantibus instillant contra comitiales ceterosque infantium | |
| morbos. caprinum fimum inquietos infantes adalligatum | |
| panno cohibet, maxime puellas. lacte caprino aut cerebro | |
| leporum perunctae gingivae faciles dentitiones faciunt. |