| Catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, | 29.58.1 |
| ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur | |
| iis. Genitae Manae catulo res divina fit, et in cenis deum | |
| etiam nunc ponitur catulina. aditialibus quidem epulis | |
| celebre<m> fuisse Plauti fabulae indicio sunt. sanguine | 5 |
| canino contra toxica nihil praestantius putant; vomitiones | |
| quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios | |
| usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. nunc ad | |
| institutum ordinem pergemus. |