| Quaedam pudenda dictu tanta auctorum adsevera- | 29.61.1 |
| tione commendantur, ut praeterire fas non sit, siquidem | |
| illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur, | |
| veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fasti- | |
| diendi, natura contra serpentium morsus et praecipue aspi- | 5 |
| dum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento, | |
| quod dicant gallinas, quo die ederint, non interfici ab | |
| aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse. | |
| ex <i>is, quae tradunt, humanissimum est inlinere morsibus | 62.1 |
| cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere san- | |
| guisugas adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere | |
| in potu datis. quamquam et oculos quidam his inungunt | |
| tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et | 5 |
| rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva | |
| nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt | |
| auribus. cetera, quae de his tradunt vomitionum et quar- | 63.1 |
| tanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo | |
| aut cera aut faba inclusos censeant devorandos, falsa nec | |
| referenda arbitror. lethargi tantum medicinae cum argu- | |
| mento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis, | 5 |
| septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis qua- | |
| ternos. et in stranguria fistulae inposuere. adeo nihil | 64.1 |
| parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit. | |
| quin et adalligatos laevo bracchio binos lana subrepta | |
| pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis | |
| in russeo panno. rursus his adversatur scolopendra suf- | 5 |
| fituque enecat. |