| Inter omnia venenata salamandrae scelus maxi- | 29.74.1 |
| mum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter | |
| interimunt, ut omittam, quod perire conscientia dicuntur | |
| homine percusso neque amplius admitti a Terra; sala- | |
| mandra populos pariter necare inprovidos potest. nam | 5 |
| si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui | |
| ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans; quin immo | 75.1 |
| si contacto ab ea ligno, l<a>pidi crusta panis in<p>o<n>atur, | |
| idem veneficium est vel si in puteum cadat, quippe cum | |
| saliva eius quacumque parte corporis, vel in pede imo, | |
| respersa omnis in toto corpore defluat pilus. tamen talis | 5 |
| ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, man- | |
| ditur dominante eadem illa rerum dissidentia. venenum | 76.1 |
| eius restingui primum omnium ab <i>is, quae vescantur | |
| illa, verisimile est, ex <i>is vero, quae produntur, canthari- | |
| dum potu aut lacerta in cibo sumpta. cetera adversantia | |
| diximus dicemusque suis locis. ex ipsa quae Magi tradunt | 5 |
| contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, | |
| si forent vera, iam esset experta Roma. Sextius vene- | |
| rem accendi cibo earum, si detractis interaneis et pedibus | |
| et capite in melle serventur, tradit negatque restingui | |
| ignem ab iis. | 10 |