| Capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae | 29.112.1 |
| nudae inveniuntur nondum peractae, ablata capita et his | |
| duritia lapidea exempta—est autem calculi latitudine, <e>a- | |
| que adalligantur, <s>et minutae fronti inlinuntur tritae, item | |
| oesypum—, ossa e capite vulturis adalligata aut cere- | 5 |
| brum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus | |
| inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel | 113.1 |
| noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, | |
| pari inedia eius, cuius doleat, evulsis collo plumis circum- | |
| ligatisque vel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus ex | |
| nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex | 5 |
| aceto inlito cinere, limacis inter duas orbitas inventae | |
| ossiculum per aurum, <a>rgentum, ebur traiectum in pelli- | |
| cula canina adalligatum, quod remedium pluribus semper- | |
| que prodest. fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto | 114.1 |
| inposita non nisi vulnere sanato abscedit. haec et vul- | |
| neribus tonstrinarum sanguinem sistit, a cerebro vero | |
| profluentem anseris sanguis aut anatis infusus, adeps | |
| earundem alitum cum rosaceo. coc<le>ae matutina pascentis | 5 |
| harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo | |
| panno adalligant capitis doloribus liceo aut cera alba <ad>- | |
| <dita> fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant. |