Glaucomata dicunt Magi cerebro catuli septem 29.117.1
dierum emendari specillo demisso in dexteram partem,
si dexter oculus curetur, in sinistram, si sinister, aut
felle recenti axionis; noctuarum est id genus, quibus
pluma aurium modo micat. suffusionem oculorum canino 5
felle malebat quam hyaenae curari Apollonius Pita-
naeus cum melle, item albugines. murium capitum 118.1
caudaeque cinere ex melle inunctis claritatem visus resti-
tui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris
cinere aut aquilae cerebro vel felle cum Attico melle.
cinis e <c>api<t>e soricis cum stibi tritus lacrimosis oculis 5
plurimum confert—stibi quid sit dicemus in metal-
lis—, mustelae cinis suffusionibus, item lacertae, hirun-
dinis cerebrum. coc<le>ae tritae fronti inlitae epiphoras
sedant sive per se sive cum polline sive cum ture; sic
et solatis, id est sole correptis, prosunt. vivas quoque 10
cremare et cinere earum cum melle Cretico inunguere
caligines utilissimum est. iumentorum oculis membrana 119.1
aspidis, qua<m> exuit vere, cum adipe eiusdem claritatem
inunctis facit. viperam vivam in fictili novo comburere
addito feniculi suco ad cyathum unum et turis ma<n>na
una atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere 5
utilissimum est; medicamentum id echeon vocatur. fit et 120.1
collyrium e vipera in olla putrefacta vermiculisque enatis
cum croco tritis. e<t> uritur in olla cum sale, quem lin-
gendo claritatem oculorum consecuntur et stomachi to-
tiusque corporis tempestivitates; hic sal et pecori datur 5
salubritatis causa et in antidotum contra serpentes addi-
tur. quidam et ad o<c>ul<os> viperis utuntur in cibis. pri- 121.1
mum omnium occisae statim salem in os addi iubent,
donec liquescat, mox IIII digitorum mensura utrimque
praecisa exemptisque interaneis discoquunt in aqua, oleo,
sale, aneto et aut statim vescuntur aut pane colligunt, ut 5
saepius utantur. ius praeter supra dicta pediculos e toto
corpore expellit pruritusque etiam summae cutis. effectum
ostendit et per se capitis viperini cinis—utilissime <eo>
oculos inungunt—itemque adips viperinus. de felle 122.1
non audaciter suaserim quae praecipiunt, quoniam, ut suo
loco docuimus, non aliud est serpentium venenum.
anguium adeps aerugini mixtus ruptas oculorum partes
sanat, et membrana sive senectus vernatione eorum exuta, 5
si adfricetur, claritatem facit. boae quoque fel praedi-
catur ad albugines, suffusiones, caligines, adeps similiter
ad claritatem.