| Maculas in facie oesypum cum melle Corsico, | 30.28.1 |
| quod asperrimum habetur, extenuat, item scobem cutis | |
| in facie cum rosaceo inpositum vellere—quidam et | |
| butyrum addunt—, si vero vitiligines sint, fel caninum | |
| prius acu conpunctas, liventia et suggillata pulmones arie- | 5 |
| tum pecudumque in tenues consecti membranas calidi in- | |
| positi vel columbinum fimum. cutem in facie custodit | 29.1 |
| adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex | |
| aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione | |
| prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. tollit ex | |
| facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim | 5 |
| inveniuntur, cum melle cinis. omnium quidem coclearum | |
| cinis spissat, calfacit smectica vi et ideo causticis misce- | |
| tur psorisque et lepris et lentigini inlinitur. invenio et | |
| formicas Herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale | |
| exiguo talia vitia sanentur. buprestis animal est rarum | 30.1 |
| in Italia, simillimum scarabaeo longipedi; fallit inter her- | |
| bas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque | |
| tacto felle ita inflammat, ut rumpat. haec cum hircino | |
| sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra | 5 |
| dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleon<t>os albae, | |
| quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus | |
| contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum | |
| cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa | |
| subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint | 10 |
| inmortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat | |
| cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto. |