| Anginis felle anserino cum elaterio et melle ci- | 30.33.1 |
| tissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex | |
| aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ovidius | |
| poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus | |
| monstrantur, pulli silvestrium—figura nidorum eas de- | 5 |
| prehendit—, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; | |
| ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuius- | |
| cumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno | |
| non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine com- | 34.1 |
| burunt in vase et cinerem cum pane aut <in> potu dant. | |
| quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad | |
| strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in | |
| sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bi- | 5 |
| buntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. | |
| milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii XX | 35.1 |
| tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quo- | |
| niam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum | |
| verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, | |
| et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum co- | 5 |
| lumbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opi- | |
| sthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari | |
| dicitur, strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa de- | 36.1 |
| cocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in | |
| cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis | |
| conbustae mi<x>tu<m> axungia. lacertus viridis adalligatur; | |
| oportet post dies XXX alium adalligatum. quidam cor | 5 |
| eius in argenteo vasculo servant ad femin<e>as strumas et | |
| v<i>r<il>es. cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime | 37.1 |
| quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo | |
| taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item an- | |
| guium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque | |
| eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus | 5 |
| strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita | |
| crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. | |
| et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item | 38.1 |
| fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut | |
| avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii | |
| iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo | |
| non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse | 5 |
| strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a | |
| talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea | |
| et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae aposte- | |
| mata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc | |
| vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes | 39.1 |
| —nomen cornicula dedere—, alii pediculos terrae vo- | |
| cant; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et | |
| similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest | |
| haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae | 5 |
| nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra | |
| egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot | |
| sint strumae, adalligant, pariterque cum <i>is arescunt. alii | 40.1 |
| viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein | |
| mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter sep- | |
| tenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis | |
| medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata | 5 |
| infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et | |
| milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta, | |
| quo medicamento omnia apostemata curari iubent. |