| In Cluniensem conventum Varduli ducunt populos XIIII, | 3.26.1 |
| ex quibus Alabanenses tantum nominare libeat, Turmogidi IIII, | |
| in quibus Segisamonenses et Segisamaiulienses. in eundem | |
| conventum Carietes et Vennenses V civitatibus vadunt, qua- | |
| rum sunt Velienses. eodem Pelendones Celtiberum IIII | 5 |
| populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum | |
| XVII civitatibus Intercatienses, Palantini, Lacobrigenses, | |
| Caucenses. nam in Cantabricis VII<II> populis Iuliobriga | 27.1 |
| sola memoretur, in Autrigonum X civitatibus Tritium et | |
| Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum VI | |
| oppida, Secontia et Vxama, quae nomina crebro aliis in | |
| locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes | 5 |
| ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad oceanum reliqua ver- | |
| gunt Vardulique ex praedictis et Cantabri. |