| Ulceribus medetur oesypum cum hordei cinere | 30.113.1 |
| et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac | |
| serpentia valet. erodit et ulcerum margines, carnesque | |
| exscrescentes ad aequalitatem redigit; explet quoque et | |
| ad cicatricem perducit. magna vis et in cinere pecudum | 5 |
| fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in cinere ex ossibus | |
| feminum agninorum, praecipue in <i>is ulceribus, quae cicatri- | |
| cem non trahant. magna et pulmonibus, praecipue arietum: | |
| carnes excrescentes in ulceribus ad aequalitatem efficacis- | |
| sime reducunt; fimo quoque ipso ovium sub testo calefacto | 114.1 |
| et subacto tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sa- | |
| nanturque, item epinyctides. summa vero in canini capitis | |
| cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit ac persanat. | |
| et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere. | 5 |
| duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multi- | |
| peda trita admixta resina terebinthina et sinopide. eadem | |
| utilissima sunt in <i>is ulceribus, quae vermibus pericli- | |
| tentur. quin et vermium ipsorum genera mirandos usus | 115.1 |
| habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera | |
| omnia, nomas vero combusti cum pari pondere anesi ex | |
| oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut | |
| nervos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum | 5 |
| diem persuasio sit; itaque in melle servandos censent. | |
| cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice | |
| liquida vel symp<hy>to et melle. quidam arefactis in sole | 116.1 |
| ad vulnera ex aceto utuntur nec solvunt nisi biduo inter- | |
| misso. eadem ratione et coclearum terrena prosunt, totae- | |
| que exemptae recentia vulnera tusae inpositae conglutinant | |
| et nomas sistunt.—(Herpes quoque animal a Graecis | 5 |
| vocatur, quo praecipue sanantur quaecumque serpunt).— | |
| cocleae prosunt et cum testis suis tusae; cum murra qui- | |
| dem et ture etiam praecisos nervos sanare dicuntur. dra- | 117.1 |
| conum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest, | |
| item gallinacei cerebrum recentibus plagis. sale viperino | |
| in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac ce- | |
| lerius sanari. Antonius quidem medicus, cum incidisset | 5 |
| insanabilia ulcera, viperas edendas dabat miraque celeri- | |
| tate persanabat. trixallidum cinis margines ulcerum duros | |
| aufert cum melle, item fimi columbini cum arrhenico et | |
| melle, eademque eroden<ti>a sunt. bubonis cerebrum cum | 118.1 |
| adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare; quae vero | |
| vocantur cacoëthe, cinis feminum arietis cum lacte mu- | |
| liebri, diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in | |
| oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel. ul- | 5 |
| cerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt, et | |
| elephantiasin sanguis et cinis mustelae. verberum vul- | |
| nera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis | |
| obliterantur. |