| Mihi videntur mira et quae Ovidius prodidit | 32.11.1 |
| piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon in- | |
| scribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere | |
| nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae | |
| ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, | 5 |
| quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, | |
| adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis; | |
| lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita | |
| condi, dum transeat rete; murenam maculas adpetere | 12.1 |
| ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici | |
| flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere brac- | |
| chiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam | |
| escam circumroserit, aut harundine levatum extra aquam. | 5 |
| scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat, | |
| aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat | |
| cibum. minus in providendo lupus sollertiae habet, sed | 13.1 |
| magnum robur in paenitendo. nam is, ut haesit in hamo, | |
| tumultuoso discursu laxat volnera, donec excidant insidiae. | |
| murenae amplius devorant quam hamum, admovent denti- | |
| bus lineas atque ita erodunt. <an>thias tradit idem in- | 5 |
| fixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata | |
| spina, eaque liniam praesecare. |